Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. Suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem. Quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo.